Saint and Dragon | Date of Text | Citation | Text/edition | Language | Translation |
Rofillus [b] | xi AD | Vita S. Mercurialis p.756 AASS | AASS Apr. iii, pp.752-7. BHL no. 5932 [misprinted as 5032] | Latin | – |
Interea dum B. Mercurialis prædictis Domini rebus se exerceret; infausta legatio relata est ei, quod ingens draco in itinere transeuntibus aderat, qui multos transeuntes anhelitu proprio haberet sauciatos. [qui ad feralem draconē properans,] Qua relatione vir Dei in magna decidit afflictione: prædictus namque draco in medio Popiliensis & Liviensis urbis imminebat itinere, per quod plurimi ab ejus afflatu jam erant necati. Tandem inito consilio, Venerabilis Pater Mercurialis suos legatos dirigit Rufillo, Populiensium Præsuli, ut utrique convenirent ad draconis hujus necem; interim ab utrisque prolixa fieret oratio, ut & a Domino ipsis concederetur illius exitium. Dum hæc Rufillus audiret, diu prostravit se in oratione; sed illo moram nectente, venerabilis Pater Mercurialis ad certamen draconis acceleravit venire. Dum autem ad prædictum stadium curreret, Marcellus ei obviam fuit, privatus lumine: sed quia erat in majori impeditus opere, cæcum nequivit Mercurialis lumini restituere, sed præstolari ei adventum Beatissimi Grati prædixerat, a quo quod impetrabat obtinere poterat. His cæcus auditis S. Grati adventum expectavit: [prædicit cæcū sanandum a S. Grato] Præfatus deinde S. Gratus super omnia, quæ B. Mercurialis Pontifex obtinebat, præerat; & dum jussu sui Pontificis eleemosynas daret, duplo pauperibus conferebat quam ei præceptum erat. Unde ei Dominus tantam gratiam contulerat, quatenus in ejus nomine virtutes conferebat. Hic etiam S. Gratus dum cæcum prospexisset, signum sanctæ Crucis in ejus faciem compinxit, & ad veram lucem corporis animæque revocavit: qui Marcellus postea Christicola effectus, in Dei operibus præsertim extitit devotus.