Amand of Mastricht

Saint and Dragon Date of Text Citation Text/edition Language Translation
Amand of Mastricht [a] and the Dragon of the Isle of Ogia viii AD [Baudemond] Vita S. Amandi episcopi Traiectensi 1, p.849 AASS AASS Feb. vi, pp. 848-54; BHL no. 332 Latin

Amandus igitur sanctissimus atque religiosissimus, Aquitaniæ partibus haud procul a maris Oceani litore ex Christianis atque inclytis parentibus editus puer est. Pater eius Serenus nomine, genitrix vero Amantia vocabatur. Sed cum iam adolescentiam transiens, in robur migraret virile, & immodicis desideriis in Christi flagraret amore, patriam parentesque relinquens, ad Ogiam insulam, quæ a litore Oceani maris quadraginta distat millibus, felici nauigans cursu, tandem portum monasterij petiit, ibique a Fratribus spiritualibus cum magno receptus est gaudio: & quia sacras ab infantia didicerat litteras, ex hoc maiori succensus desiderio, amplius quotidie in Dei rebus crescebat. Quadam igitur die, dum ei a Fratribus imperatum fuisset, vt obedientiæ caussa per insulam deambularet, fit ei repente obuiam miræ magnitudinis serpens, sicut idem vir Dei narrare consueuerat, ita ingens atque immanis, qualis nec post, nec antea in eadem visus est insula. Quo viso, perterritus puer, sicut ipsa patiebatur ætas, quid ageret, ignorabat. Tum subito superna respectus gratia, ad orationum confugit auxilia. Statimque solo prostratus, cum aliquantisper orationi incubuisset, signum Crucis contra immanem opposuit anguem, potentique virtute verborum, vt ad latebras quantocyus rediret, imperat. Qui dicto obediens, atque ad signum viri Dei fugiens, rapidoque cursu ad latebras remeans, in eadem insula vlterius nusquam comparuit. Sicque eamdem insulam per orationem beati viri Amandi omnipotens Deus ab imminenti liberauit periculo. Hoc initium signorum eius, ad nos multorum fama volitante perlatum est.