Saint and Dragon | Date of Text | Citation | Text/edition | Language | Translation |
Peregrinus and the Dragon of Caltabellotta | xvi AD or before | Vita S. Peregrini, pp.1153-4 AASS | AASS Jan. ii pp.1153-4; BHL no. 6626 | Latin | – |
[2] Die vero vna cecidit sors super paruulum vnicum matris suæ, quæ puro corde quotidie Deo seruiebat. Quæ mater sperans in Domino, accedit & illuc peruenit prænominatus Peregrinus, eleemosynam ei petens. Illa vero pergens ad locum panis, & pane non inuento, statim ad vicinam accessit, vt panem sibi præstaret; quæ præstare noluit, & se non habere iurauit. [Panis in lapidem ob periurium mutatus.] Ille vero absque eleemosyna discessit. Inde vero ad modicum spatium mulier illa, quæ panem illi præstare noluit, ad locum panis accessit, & ibi inuenit c marmoream buccellam. Quæ videns mulier perterrita cogitauit quod hoc factum esset propter iusiurandū, & pauperis petitionem; & statim ad illam pergit vicinam quæ panem præstare noluit, narrans ei quid sibi acciderat: sicque ambulabat per vicinas, narrans & demonstrans quæ gesta fuerant. Sed omnes stupentes & pauperem quærentes, & non inuenientes, conseruabant omnia in corde suo.
[3] Mane autem facto exiit draco ille, & ad locum venit vbi escam accepturus erat. [S. Peregrinus puerū draconi obiiciendum seruat:] Peruenerunt ergo, qui ministrabant quæ opus erant draconi, vt ei darent quæ consueuerant; & acceperunt puerum iam dictum, & portabant draconi. Mater vt vidit filium suum ab oculis suis sublatum, cum magno clamore auxilium a Deo postulabat. Ferentes autem puerum cum nimio timore ibant. Sed gratia omnipotentis Dei, cum appropinquarent draconi, apparuit ibi senex ferens in manibus baculum, & eis dixit: Date mihi puerum. Illi vero timentes dederunt ei sicut dixit. Accepto autem paruulo senex ille ibat versus draconem. Qui draco videns eum venientem, cum magno strepitu ibat vt escam acciperet. Sed postquam appropinquauit & senem vidit, timuit, & cum magno mugitu terram percutiebat, & non audebat ad eum venire. Beatus autem Peregrinus absque timore ad eum cum paruulo pergebat, & draconi porrigebat. Draco ad partem ibat vt paruulum acciperet. Sed B. Peregrinus fingens dare paruulum, [draconem fugat:] posuit in ore eius baculum quod manu tenebat, & tamdiu in gutture eius tenuit, quamdiu peruenerunt ad montem, in quo draco habitabat; & ambo intrauerunt in cauernam illam, in qua ipse manebat, & per foramen magnū ipsum deiecit, & ex illo die draco numquam visus fuit.