Saint and Dragon | Date of Text | Citation | Text/edition | Language | Translation |
Severinus, bishop of Amiterno and a dragon vision | xvi AD or before | Vita S. Severini AASS Jan. i p.1105 | AASS Jan. i p.1103-7; BHL no. 7664 | Latin | – |
Dum vero procederent, draco immanissimus cribrans S. Seuerini socium exterruit. Sed B. Seuerinus sacratissimæ crucis vexillum opposuit, dicens: Ecce crucem Domini, fugite partes aduersæ: vicit Leo de tribu Iuda, radix Dauid. Hoc audito draco euanuit. Et Seuerinus sodalem confortans: Collega mirabilis, [dæmonem, specie draconis occurrentem, signo crucis fugat.] draco ille diabolus fuit, sed ad redemptionis nostræ signum remanere non valuit; vnde ab oculis nostris euanuit. Confortare in Domino, & esto robustus: iam pergamus viam, quam incepimus. Tunc pariter ad locū eius deuenere concessum. Tunc silentia rumpens B. Seuerini sodalis dixit: Frater, & Domine Seuerine, ecce locus, qui ad tempus tibi est donatus. Nam hic vitam tuam non es finiturus. Intrauit autem B. Seuerinus, & locum circumspiciens flexis genibus orauit ad Dominum, dicens: Non me permittas Domine errare vlterius, sed mihi in hoc loco concede vitam finire quam citius. Tunc vero de cælo intonuit: O Seuerine Dei dilecte, confide in Domino, & noli quærere tibi vitam finiri. Non enim transibit multum temporis spatium, quod Septempedanæ Ecclesiæ præsulatum mereberis. Seuerinus vero conuersationem hominum renuens, & suam non quærens gloriam, voce Angelica non est eleuatus, sed vehementius ad Dominum preces fundebat, vt suam immutaret sententiam, volebat siquidem mori eremita, & nolebat honore fungi in hac vita: cœpit affectuosius orationi insistere, & se vltra humanam possibilitatem affligere.