Saint and Dragon | Date of Text | Citation | Text/edition | Language | Translation |
Julian of le Mans and the Dragon of Artinas | c. A 1000 | Létald de Micy, Vita S. Iuliani p.765 AASS | AASS Jan. ii p.762-7; BHL no. 4544 | Latin | – |
Vt vero insani populi cognoscerent, cui eatenus culturam Deitatis exhibuissent, ex euerso simulacro immanissimus erupit draco, qui facto impetu contra cultores proprios, flatu sulphureo & atrocis verbere caudæ, deuotorum sibi phalanges in mortem cœpit ardenter vrgere. [dæmonem draconis forma sæuientem fugat:] At illi eius contra Deum suum petunt auxilium, quem paullo ante vociferantes maleficum, totis nisibus elaborarant, vt eum incenderent viuum. Porro Iulianus Dei athleta, eleuata cū signo Crucis in sublime dextera, draconi imperat, vt nullū amplius lædēs concitus fugiat, & loca humana cultura prorsus carentia petat. Ad cuius imperium draco sæuissimus effugit viuacissimus, & in eos ius amisit lȩdendi, in quibus vlterius fraudem exercere permissus non est seducendi. [multos baptizat:] Tunc vniuersi cum gaudio iam fiunt socij in euertendo falsitatis fano, ac demum sancto renati lauacro per manus sancti Pontificis dogmate beatificantur Christiano.