Crescenti(a)nus

Saint and Dragon Date of Text Citation Text/edition Language Translation
Crescenti(a)nus of Umbria and the Dragon of Tifernum xiv AD Acta S. Crescentini Martyris 1-2, p.59 AASS AASS Jun. i, pp.59-60; BHL no. 1983 Latin  –

 

Tempore Diocletiani Imperatoris, sæviente adeo in Christianos persecutione, [Crescentinus, sub Diocletiano,] ut etiam inaudita causa ubique locorum accerbissime ex edicto Imperatoris in eos animadverteretur; Crescentinus, Patronus noster, vir pietate, religione, magnitudineque animi clarus, nobilibus Christianisque parentibus ortus, Romanus patria, professione autem Miles, mortuis parentibus suis, cum adhuc adolescens omnia fere sua bona in Christi pauperes erogasset, ab Urbe postea sæviente persecutione fuit expulsus. Imitatus autem Euangelium illud, Dum vos persecuti fuerunt in una civitate fugite in aliam, in Hetruriam se contulit; [Roma Tifernum fugit,] constititque ad Tiberim in agro Tiphernati. Ibi cum audisset draconem quemdam teterrimum atque immanem Tiphernum sæpe numero circuire; qui non solum cominus bruta hominesque crudeliter vorabat, verum etiam longe plures halitu suo pestilenti ac venenoso inficiens cominus necabat; ægre ferens Vir sanctus, precibus cum lacrymis ad Deum optimum maximum fusis, divino numine admonente, percepit, [ubi letiferum draconem grassari audiens,] civitatem illam antiqui serpentis diaboli fraudibus deceptam, vana & muta idola colere; ex quo tam dira pestis ab illo dracone (Deo ipso permittente) fuerit concitata: qui si, rejecto idolorum cultu, ad Deum vivum & verum confugerent, ab ejus misericordia, Crescentino ipso intercedente, liberari mererentur.