Manilius

Astronomica 5.538-618 (earlier i AD)

An elaborate, astronomically flavoured account account of the Sea Monster of Ethiopia.

Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis
bis sex in partes caelo venit aurea dextro.
hanc quondam poenae dirorum culpa parentum
prodidit, infestus totis cum finibus omnis
incubuit pontus, fluitavit naufraga tellus,
et quod erat regnum pelagus fuit. una malorum
proposita est merces, vesano dedere ponto
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
hic hymenaeus erat, solataque publica damna
privatis lacrimans ornatur victima poenae
induiturque sinus non haec ad vota paratos,
virginis et vivae rapitur sine funere funus.
at, simul infesti ventum est ad litora ponti,
mollia per duras panduntur bracchia cautes;
astrinxere pedes scopulis, iniectaque vincla,
et cruce virginea moritura puella pependit.
servatur tamen in poena vultusque pudorque;
supplicia ipsa decent; nivea cervice reclinis
molliter ipsa suae custos est visa figurae.
defluxere sinus umeris fugitque lacertos
vestis et effusi scapulis haesere capilli.
te circum alcyones pinnis planxere volantes
fleveruntque tuos miserando carmine casus
et tibi contextas umbram fecere per alas.
ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
assuetasque sibi desit perfundere rupes,
extulit et liquido Nereis ab aequore vultus
et, casus miserata tuos, roravit et undas.
ipsa levi flatu refovens pendentia membra
aura per extremas resonavit flebile rupes.
tandem Gorgonei victorem Persea monstri
felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
isque, ubi pendentem vidit de rupe puellam,
deriguit, facie quem non stupefecerat hostis,
vixque manu spolium tenuit, victorque Medusae
victus in Andromeda est. iam cautibus invidet ipsis
felicisque vocat, teneant quae membra, catenas;
et, postquam poenae causam cognovit ab ipsa,
destinat in thalamos per bellum vadere ponti,
altera si Gorgo veniat, non territus illa.
concitat aerios cursus flentisque parentes
promissu vitae recreat pactusque maritam
ad litus remeat. gravidus iam surgere pontus
coeperat ac longo fugiebant agmine fluctus
impellentis onus monstri. caput eminet undas
scindentis pelagusque vomit, circumsonat aequor
dentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore;
hinc vasti surgunt immensis torquibus orbes
tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcys
atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
infelix virgo, quamvis sub vindice tanto
quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras
spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra,
cum tua fata cavis e rupibus ipsa videres
adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem
quantula praeda maris! quassis hic subvolat alis
Perseus et semet caelo iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
illa subit contra versamque a gurgite frontem
erigit et tortis innitens orbibus alte
emicat ac toto sublimis corpore fertur.
sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo,
in tantum revolat laxumque per aethera ludit
Perseus et ceti subeuntis verberat ora.
nec cedit tamen illa viro, sed saevit in auras
morsibus, et vani crepitant sine vulnere dentes;
efflat et in caelum pelagus mergitque volantem
sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
spectabat pugnam pugnandi causa puella,
iamque oblita sui metuit pro vindice tali
suspirans animoque magis quam corpore pendet.
tandem confossis subsedit belua membris
plena maris summasque iterum remeavit ad undas
et magnum vasto contexit corpore pontum,
tum quoque terribilis nec virginis ore videnda.
perfundit liquido Perseus in marmore corpus,
maior et ex undis ad cautes pervolat altas
solvitque haerentem vinclis de rupe puellam
desponsam pugna, nupturam dote mariti.
hic dedit Andromedae caelum stellisque sacravit
mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non levius monstrum pelagusque levavit.

DSS no. 114.