Argonautica 8.54-121 (80 AD)
An expansive and engaging account of the Dragon of Colchis episode.
Haec ait atque furens rapido per devia passu
tollitur. ille haeret comes et miseratur euntem,
cum subito ingentem media inter nubila flammam
conspicit et saeva vibrantes luce tenebras.
‘quis rubor iste poli? quod tam lugubre refulsit
sidus?’ ait. reddit trepido cui talia virgo:
ipsius en oculos et lumina torva draconis
aspicis; ille suis haec vibrat fulgura cristis:
me patiens contra solam videt ac vocat ultro,
ceu solet, et blanda poscit me pabula lingua.
dic age nunc, utrum vigilanti hostemque videnti
exuvias auferre velis, an lumina somno
mergimus et domitum potius tibi tradimus anguem?’
ille silet: tantus subiit tum virginis horror.
Iamque manus Colchis crinemque intenderat astris,
carmina barbarico fundens pede, teque ciebat,
Somne pater: ‘Somne omnipotens, te Colchis ab omni
orbe voco inque unum iubeo nunc ire draconem,
quae freta saepe tuo domui, quae nubila cornu
fulminaque et toto quicquid micat aethere; sed nunc,
nunc age maior ades fratrique simillime Leto.
te quoque, Phrixeae pecudis fidissime custos,
tempus ab hac oculos tandem deflectere cura.
quem metuis me adstante dolum? servabo parumper
ipsa nemus; longum interea tu pone laborem.’
ille haut Aeolio discedere fessus ab auro
nec dare permissae, quamvis iuvet, ora quieti
sustinet; ac primi percussus nube soporis
horruit et dulces excussit ab arbore somnos.
contra Tartareis Colchis spumare venenis
cunctaque Lethaei quassare silentia rami
perstat et adverso luctantia lumina cantu
obruit atque omnem linguaque manuque fatigat
vim Stygiam, ardentes donee sopor occupet iras.
iamque altae cecidere iubae, nutatque coactum
iam caput atque ingens extra sua vellera cervix,
ceu refluens Padus aut septem proiectus in amnes
Nilus et Hesperium veniens Alpheos in orbem.
ipsa caput cari postquam Medea draconis
vidit humi, fusis circum proiecta lacertis
seque suumque simul flevit crudelis aluminum:
‘non ego te sera talem sub nocte videbam
sacra ferens epulasque tibi, nee talis hianti
mella dabam ac nostris nutribam fida venenis.
quam gravida nunc mole iaces, quam segnis inertem
flatus habet; nec te saltem, miserande, peremi.
heu saevum passure diem: iam nulla videbis
vellera, nulla tua fulgentia dona sub umbra.
cede adeo inque aliis senium nunc digere lucis
immemor, oro, mei, nec me tua sibila toto
exagitent infesta mari. sed tu quoque cunctas,
Aesonide, dimitte moras atque effuge raptis
velleribus. patrios exstinxi noxia tauros;
terrigenas in fata dedi; fusum ecce draconis
corpus habes, iamque omne nefas, iam, spero, peregi.’
quaerenti tunc deinde viam, qua se arduus heros
ferret ad aurigerae caput arboris,’eia, per ipsum
scande age et adverso gressus’ ait ‘imprime dorso.’
nec mora fit. dictis fidens Cretheia proles
calcat et aeriam quamvis perfertur ad ornum,
cuius adhuc rutilam servabant bracchia pellem,
nubibus accensis similem aut cum veste recincta
labitur ardenti Thaumantias obvia Phoebo.
corripit optatum decus extremumque laborem
Aesonides, longosque sibi gestata per annos
Phrixeae monumenta fugae vix reddidit arbor
cum gemitu, tristesque super coiere tenebrae.
egressi…