Saint and Dragon | Date of Text | Citation | Text/edition | Language | Translation |
Beatus (Beat, Bienheuré, Bié) of Vendôme and the Dragon of Vendôme | x AD (?) | Vita S. Beati p.366 AASS | AASS Mai. ii, 363-6. BHL no. 1064 | Latin | – |
Sed hisce rejectis progrediamar ad reliqua S. Beati Acta, in quibus dicitur anhelasse ad vitam anachoreticam, & cum non haberet nisi librum Sacramentorum, quo inter sacrificandum uteretur, benigne a nauta susceptus & gratis trajectus, cum summa tranquillitate & nautæ admiratione. Hæc omnibus Actis communia sunt. [sed locis mutatis,] Ast in prioribus Actis & Martyrologiis dicitur navigasse ab urbe Namnetensi per Ligerim, eoque relicto venisse Vendocinum-castrum diœcesis Carnotensis supra Ledum fluvium. Apud Agricolam vero dicitur, trans lacum navigasse usque ad montis radicem, ac dein quæ paucioribus de ingenti serpente aut dracone in prioribus Actis indicantur, latine describuntur apud Agricolam: [item de dracone pulso] & volatus Draconis per aerem in imagine apud Murerum exprimitur: quo symbolo nihil aliud innui, quam idololatriam cum dæmone devictam, supra ostendimus. [abstinentia & obitu dicuntur.] In antro S. Beatum in magna abstinentia & herbis agrestibus, & pane arido victitasse, ac demum in senectute bona sancte obiisse, & in sua crypta sepultum claruisse miraculis, omnia Acta habent. Apud Agricolam ab Achate socio suo, cui id commendarat, sepulturæ traditus asseritur. Ab aliis annus obitus aßignatur centesimus decimus & locus habitationis & sepulturæ non procul a lacu Thunensi sub oppido Under-Seven: ubi cella S. Beati dicitur esse, ubi & puer ab alto lapsus & gravi contritione læsus traditur apud Agricolam anno MDXI sanatus.