Saint and Dragon | Date of Text | Citation | Text/edition | Language | Translation |
Deodatus [b] | x AD | Vita S. Deodati, AASS Apr. iii, 274 | AASS Apr. iii, pp. 274-6; BHL no. 2128 | Latin | DSS no. 140 |
[moribundus suos adhortatur,] Jam vero multos annos eum vitæ cursum tenuerat, quem omnium virtutum gloria, copiaque commendabat, cum placuit omnipotenti Deo eum ad se evocare. Quod ille præsentiens, divino lumine illustratus, suos sic filios ad virtutem est adhortatus: Carissimi, tempus resolutionis meæ instat: mementote eorum, quæ vos olim docui: frequenter cogitate, quid a vobis exigat vitæ quam injvistis ratio Christi arma sumpsistis, in ejus verba jurastis: state ergo, Fratres, & pugnate pro eo contra antiquum serpentem. Estote succincti lumbos in castitate: pacem inter vos & dilectionem habete; orationibus & jejuniis incumbite: postquam anima decesserit corpore suo, illud terræ mandate. [viatico munitus obit:] Ingravescente indies morbo, viatico muniri postulavit: quod hora una ante exitum usurpavit, atque inter preces animam Deo reddidit.