Margaret [d]

Saint and Dragon Date of Text Citation Text/edition Language Translation
Margaret [d] x AD Passion of St Margaret (‘The Rebdorf passio’) AASS Jul. v pp. 37-8 AASS Jul. v pp. 33-9; BHL no. 5308 Latin  –

 

Hæc & his similia B. Margareta dum mundi Salvatorem laudans exoraret, ecce, caput nequitiæ cum mille nocendi artibus, variis machinationibus atque phantasticis præstigiis illam terrificare aggressus est. Quippe in draconis specie apparens, se in diversas formas transtulit, atque ex ore simul & naribus ignem teterrimum evomens, Dei famulam vorare nitebatur. Sancta autem Virgo istiusmodi phantasmata cernens, ad solitæ orationis arma cucurrit, signumque sanctæ crucis contra hostem depingens, his verbis auxilium deposcebat. Domine Jesu Christe, tuorum militum propugnator, qui superbiam diaboli per crucis victoriam humiliasti; exurge in adjutorium mihi. Dic animæ meæ; Salus tua ego sum. Tu enim dixisti: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. Ad hanc igitur vocem antiquus coluber confusus recessit, nihilque mali contra Virginem exercere valuit.